Hľadaný výraz: Mt 12,15-21; Mk 3,7-12; Lk 6,17-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes 16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 18 “ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. 19 Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. 20 Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; 21 et in nomine eius gentes sperabunt ”.

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea 8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”. 12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

1

mail   print   facebook   twitter